Epistola II ad Corinthos*

Caput 5: Versus 16

Neminem novimus.Id est, laudamus.Secundum carnem.Id est, sua quaerentem, non quae Christi: temporalia, non aeterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum, dum eram infidelis: tamen jam est immortalis, et ita securi sumus de praemio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi jam spe transiit mortalitas, et transibit, et dabitur nova immortalitas. Vel, si quis novus, vetus lex transiit illi, et novam habet.Neminem non secundum carnem.Vitam futuram ita certa spe tenet, quasi jam sit praesens: quae in Christo surgente impleta est, quae non est secundum carnem: non quin in eadem carnis substantia resurrecturi simus, sed quod non in eadem qualitate corruptionis, quae nomine carnis signatur.Et si cognovimus secundum carnem.Quia quamvis dum infidelis intellexit Christum in lege promissum esse secundum carnem, ut legalia observaret et servari praeciperet: sed tamen non jam post conversionem nunc ita esse credit, sed umbra penitus cessat.
(* Traductions européennes)